Chapters

  1. 1
  2. 2
  3. 3
  4. 4
  5. 5
  6. 6
  7. 7
  8. 8
  9. 9
  10. 10
  11. 11
  12. 12
  13. 13
  14. 14
  15. 15
  16. 16
  17. 17
  18. 18
  19. 19
  20. 20
  21. 21
  22. 22
  23. 23
  24. 24
  25. 25
  26. 26
  27. 27
  28. 28
  29. 29
  30. 30
  31. 31
  32. 32
  33. 33
  34. 34
  35. 35
  36. 36
  37. 37
  38. 38
  39. 39
  40. 40
  41. 41
  42. 42

Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Job 38 Vulgata Latina (VULG)

1.  Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit :

2.  Quis est iste involvens sententiassermonibus imperitis ?

3.  Accinge sicut vir lumbos tuos :interrogabo te, et responde mihi.

4.  Ubi eras quando ponebam fundamenta terræ ?indica mihi, si habes intelligentiam.

5.  Quis posuit mensuras ejus, si nosti ?vel quis tetendit super eam lineam ?

6.  Super quo bases illius solidatæ sunt ?aut quis demisit lapidem angularem ejus,

7.  cum me laudarent simul astra matutina,et jubilarent omnes filii Dei ?

8.  Quis conclusit ostiis mare,quando erumpebat quasi de vulva procedens ;

9.  cum ponerem nubem vestimentum ejus,et caligine illud quasi pannis infantiæ obvolverem ?

10.  Circumdedi illud terminis meis,et posui vectem et ostia,

11.  et dixi : Usque huc venies, et non procedes amplius,et hic confringes tumentes fluctus tuos.

12.  Numquid post ortum tuum præcepisti diluculo,et ostendisti auroræ locum suum ?

13.  Et tenuisti concutiens extrema terræ,et excussisti impios ex ea ?

14.  Restituetur ut lutum signaculum,et stabit sicut vestimentum :

15.  auferetur ab impiis lux sua,et brachium excelsum confringetur.

16.  Numquid ingressus es profunda maris,et in novissimis abyssi deambulasti ?

17.  Numquid apertæ sunt tibi portæ mortis,et ostia tenebrosa vidisti ?

18.  Numquid considerasti latitudinem terræ ?indica mihi, si nosti, omnia :

19.  in qua via lux habitet,et tenebrarum quis locus sit :

20.  ut ducas unumquodque ad terminos suos,et intelligas semitas domus ejus.

21.  Sciebas tunc quod nasciturus esses,et numerum dierum tuorum noveras ?

22.  Numquid ingressus es thesauros nivis,aut thesauros grandinis aspexisti,

23.  quæ præparavi in tempus hostis,in diem pugnæ et belli ?

24.  Per quam viam spargitur lux,dividitur æstus super terram ?

25.  Quis dedit vehementissimo imbri cursum,et viam sonantis tonitrui,

26.  ut plueret super terram absque homine in deserto,ubi nullus mortalium commoratur ;

27.  ut impleret inviam et desolatam,et produceret herbas virentes ?

28.  Quis est pluviæ pater ?vel quis genuit stillas roris ?

29.  De cujus utero egressa est glacies ?et gelu de cælo quis genuit ?

30.  In similitudinem lapidis aquæ durantur,et superficies abyssi constringitur.

31.  Numquid conjungere valebis micantes stellas Pleiadas,aut gyrum Arcturi poteris dissipare ?

32.  Numquid producis luciferum in tempore suo,et vesperum super filios terræ consurgere facis ?

33.  Numquid nosti ordinem cæli,et pones rationem ejus in terra ?

34.  Numquid elevabis in nebula vocem tuam,et impetus aquarum operiet te ?

35.  Numquid mittes fulgura, et ibunt,et revertentia dicent tibi : Adsumus ?

36.  Quis posuit in visceribus hominis sapientiam ?vel quis dedit gallo intelligentiam ?

37.  Quis enarrabit cælorum rationem ?et concentum cæli quis dormire faciet ?

38.  Quando fundebatur pulvis in terra,et glebæ compingebantur ?

39.  Numquid capies leænæ prædam,et animam catulorum ejus implebis,

40.  quando cubant in antris,et in specubus insidiantur ?

41.  Quis præparat corvo escam suam,quando pulli ejus clamant ad Deum,vagantes, eo quod non habeant cibos ?