1. Respondens autem Baldad Suhites, dixit :
2. Potestas et terror apud eum est,qui facit concordiam in sublimibus suis.
3. Numquid est numerus militum ejus ?et super quem non surget lumen illius ?
4. Numquid justificari potest homo comparatus Deo ?aut apparere mundus natus de muliere ?
5. Ecce luna etiam non splendet,et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus :
6. quanto magis homo putredo,et filius hominis vermis ?