Chapters

  1. 1
  2. 2
  3. 3
  4. 4
  5. 5
  6. 6
  7. 7
  8. 8
  9. 9
  10. 10
  11. 11
  12. 12
  13. 13
  14. 14
  15. 15
  16. 16
  17. 17
  18. 18
  19. 19
  20. 20
  21. 21
  22. 22
  23. 23
  24. 24
  25. 25
  26. 26
  27. 27
  28. 28
  29. 29
  30. 30
  31. 31
  32. 32
  33. 33
  34. 34
  35. 35
  36. 36
  37. 37
  38. 38
  39. 39
  40. 40
  41. 41
  42. 42

Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Job 35 Vulgata Latina (VULG)

1.  Igitur Eliu hæc rursum locutus est :

2.  Numquid æqua tibi videtur tua cogitatio,ut diceres : Justior sum Deo ?

3.  Dixisti enim : Non tibi placet quod rectum est :vel quid tibi proderit, si ego peccavero ?

4.  Itaque ego respondebo sermonibus tuis,et amicis tuis tecum.

5.  Suspice cælum, et intuere :et contemplare æthera quod altior te sit.

6.  Si peccaveris, quid ei nocebis ?et si multiplicatæ fuerint iniquitates tuæ, quid facies contra eum ?

7.  Porro si juste egeris, quid donabis ei ?aut quid de manu tua accipiet ?

8.  Homini qui similis tui est, nocebit impietas tua :et filium hominis adjuvabit justitia tua.

9.  Propter multitudinem calumniatorum clamabunt,et ejulabunt propter vim brachii tyrannorum.

10.  Et non dixit : Ubi est Deus qui fecit me,qui dedit carmina in nocte ;

11.  qui docet nos super jumenta terræ,et super volucres cæli erudit nos ?

12.  Ibi clamabunt, et non exaudiet,propter superbiam malorum.

13.  Non ergo frustra audiet Deus,et Omnipotens causas singulorum intuebitur.

14.  Etiam cum dixeris : Non considerat :judicare coram illo, et expecta eum.

15.  Nunc enim non infert furorem suum,nec ulciscitur scelus valde.

16.  Ergo Job frustra aperit os suum,et absque scientia verba multiplicat.