Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Psalmi 145:1-10 Vulgata Latina (VULG)

1.  Alleluja, Aggæi et Zachariæ.

2.  Lauda, anima mea, Dominum.Laudabo Dominum in vita mea ;psallam Deo meo quamdiu fuero.Nolite confidere in principibus,

3.  in filiis hominum, in quibus non est salus.

4.  Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam ;in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.

5.  Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus,spes ejus in Domino Deo ipsius :

6.  qui fecit cælum et terram,mare, et omnia quæ in eis sunt.

7.  Qui custodit veritatem in sæculum ;facit judicium injuriam patientibus ;dat escam esurientibus.Dominus solvit compeditos ;

8.  Dominus illuminat cæcos.Dominus erigit elisos ;Dominus diligit justos.

9.  Dominus custodit advenas,pupillum et viduam suscipiet,et vias peccatorum disperdet.

10.  Regnabit Dominus in sæcula ;Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.

Read complete chapter Psalmi 145