1. Alleluja, Aggæi et Zachariæ.
2. Lauda, anima mea, Dominum.Laudabo Dominum in vita mea ;psallam Deo meo quamdiu fuero.Nolite confidere in principibus,
3. in filiis hominum, in quibus non est salus.
4. Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam ;in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.
5. Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus,spes ejus in Domino Deo ipsius :
6. qui fecit cælum et terram,mare, et omnia quæ in eis sunt.
7. Qui custodit veritatem in sæculum ;facit judicium injuriam patientibus ;dat escam esurientibus.Dominus solvit compeditos ;
8. Dominus illuminat cæcos.Dominus erigit elisos ;Dominus diligit justos.
9. Dominus custodit advenas,pupillum et viduam suscipiet,et vias peccatorum disperdet.
10. Regnabit Dominus in sæcula ;Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.