1. Alleluja. In exitu Israël de Ægypto,domus Jacob de populo barbaro,
2. facta est Judæa sanctificatio ejus ;Israël potestas ejus.
3. Mare vidit, et fugit ;Jordanis conversus est retrorsum.
4. Montes exsultaverunt ut arietes,et colles sicut agni ovium.
5. Quid est tibi, mare, quod fugisti ?et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum ?
6. montes, exsultastis sicut arietes ?et colles, sicut agni ovium ?
7. A facie Domini mota est terra,a facie Dei Jacob :
8. qui convertit petram in stagna aquarum,et rupem in fontes aquarum.
9. Non nobis, Domine, non nobis,sed nomini tuo da gloriam :
10. super misericordia tua et veritate tua ;nequando dicant gentes :Ubi est Deus eorum ?
11. Deus autem noster in cælo ;omnia quæcumque voluit fecit.
12. Simulacra gentium argentum et aurum,opera manuum hominum.
13. Os habent, et non loquentur ;oculos habent, et non videbunt.
14. Aures habent, et non audient ;nares habent, et non odorabunt.
15. Manus habent, et non palpabunt ;pedes habent, et non ambulabunt ;non clamabunt in gutture suo.
16. Similes illis fiant qui faciunt ea,et omnes qui confidunt in eis.
17. Domus Israël speravit in Domino ;adjutor eorum et protector eorum est.
18. Domus Aaron speravit in Domino ;adjutor eorum et protector eorum est.
19. Qui timent Dominum speraverunt in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.
20. Dominus memor fuit nostri,et benedixit nobis.Benedixit domui Israël ;benedixit domui Aaron.
21. Benedixit omnibus qui timent Dominum,pusillis cum majoribus.
22. Adjiciat Dominus super vos,super vos et super filios vestros.
23. Benedicti vos a Domino,qui fecit cælum et terram.
24. Cælum cæli Domino ;terram autem dedit filiis hominum.
25. Non mortui laudabunt te, Domine,neque omnes qui descendunt in infernum :
26. sed nos qui vivimus, benedicimus Domino,ex hoc nunc et usque in sæculum.