Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Osee 8:7-14 Vulgata Latina (VULG)

7.  Quia ventum seminabunt,et turbinem metent :culmus stans non est in eo ;germen non faciet farinam :quod etsi fecerit, alieni comedent eam.

8.  Devoratus est Israël ;nunc factus est in nationibus quasi vas immundum.

9.  Quia ipsi ascenderunt ad Assur,onager solitarius sibi ;Ephraim munera dederunt amatoribus.

10.  Sed et cum mercede conduxerint nationes,nunc congregabo eos,et quiescent paulisper ab onere regis et principum.

11.  Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum ;factæ sunt ei aræ in delictum.

12.  Scribam ei multiplices leges meas,quæ velut alienæ computatæ sunt.

13.  Hostias offerent,immolabunt carnes et comedent,et Dominus non suscipiet eas :nunc recordabitur iniquitatis eorum,et visitabit peccata eorum :ipsi in Ægyptum convertentur.

14.  Et oblitus est Israël factoris sui,et ædificavit delubra ;et Judas multiplicavit urbes munitas ;et mittam ignem in civitates ejus,et devorabit ædes illius.

Read complete chapter Osee 8