Chapters

  1. 1
  2. 2
  3. 3
  4. 4
  5. 5
  6. 6
  7. 7
  8. 8
  9. 9
  10. 10
  11. 11
  12. 12
  13. 13
  14. 14

Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Osee 8 Vulgata Latina (VULG)

1.  In gutture tuo sit tubaquasi aquila super domum Domini,pro eo quod transgressi sunt fœdus meum,et legem meam prævaricati sunt.

2.  Me invocabunt : Deus meus,cognovimus te Israël.

3.  Projecit Israël bonum :inimicus persequetur eum.

4.  Ipsi regnaverunt, et non ex me ;principes exstiterunt, et non cognovi :argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola,ut interirent.

5.  Projectus est vitulus tuus, Samaria ;iratus est furor meus in eos.Usquequo non poterunt emundari ?

6.  Quia ex Israël et ipse est :artifex fecit illum, et non est deus ;quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariæ.

7.  Quia ventum seminabunt,et turbinem metent :culmus stans non est in eo ;germen non faciet farinam :quod etsi fecerit, alieni comedent eam.

8.  Devoratus est Israël ;nunc factus est in nationibus quasi vas immundum.

9.  Quia ipsi ascenderunt ad Assur,onager solitarius sibi ;Ephraim munera dederunt amatoribus.

10.  Sed et cum mercede conduxerint nationes,nunc congregabo eos,et quiescent paulisper ab onere regis et principum.

11.  Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum ;factæ sunt ei aræ in delictum.

12.  Scribam ei multiplices leges meas,quæ velut alienæ computatæ sunt.

13.  Hostias offerent,immolabunt carnes et comedent,et Dominus non suscipiet eas :nunc recordabitur iniquitatis eorum,et visitabit peccata eorum :ipsi in Ægyptum convertentur.

14.  Et oblitus est Israël factoris sui,et ædificavit delubra ;et Judas multiplicavit urbes munitas ;et mittam ignem in civitates ejus,et devorabit ædes illius.