Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Job 38:16-31 Vulgata Latina (VULG)

16.  Numquid ingressus es profunda maris,et in novissimis abyssi deambulasti ?

17.  Numquid apertæ sunt tibi portæ mortis,et ostia tenebrosa vidisti ?

18.  Numquid considerasti latitudinem terræ ?indica mihi, si nosti, omnia :

19.  in qua via lux habitet,et tenebrarum quis locus sit :

20.  ut ducas unumquodque ad terminos suos,et intelligas semitas domus ejus.

21.  Sciebas tunc quod nasciturus esses,et numerum dierum tuorum noveras ?

22.  Numquid ingressus es thesauros nivis,aut thesauros grandinis aspexisti,

23.  quæ præparavi in tempus hostis,in diem pugnæ et belli ?

24.  Per quam viam spargitur lux,dividitur æstus super terram ?

25.  Quis dedit vehementissimo imbri cursum,et viam sonantis tonitrui,

26.  ut plueret super terram absque homine in deserto,ubi nullus mortalium commoratur ;

27.  ut impleret inviam et desolatam,et produceret herbas virentes ?

28.  Quis est pluviæ pater ?vel quis genuit stillas roris ?

29.  De cujus utero egressa est glacies ?et gelu de cælo quis genuit ?

30.  In similitudinem lapidis aquæ durantur,et superficies abyssi constringitur.

31.  Numquid conjungere valebis micantes stellas Pleiadas,aut gyrum Arcturi poteris dissipare ?

Read complete chapter Job 38