1. Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit :
2. Quis est iste involvens sententiassermonibus imperitis ?
3. Accinge sicut vir lumbos tuos :interrogabo te, et responde mihi.
4. Ubi eras quando ponebam fundamenta terræ ?indica mihi, si habes intelligentiam.
5. Quis posuit mensuras ejus, si nosti ?vel quis tetendit super eam lineam ?
6. Super quo bases illius solidatæ sunt ?aut quis demisit lapidem angularem ejus,
7. cum me laudarent simul astra matutina,et jubilarent omnes filii Dei ?