Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Job 35:3-15 Vulgata Latina (VULG)

3.  Dixisti enim : Non tibi placet quod rectum est :vel quid tibi proderit, si ego peccavero ?

4.  Itaque ego respondebo sermonibus tuis,et amicis tuis tecum.

5.  Suspice cælum, et intuere :et contemplare æthera quod altior te sit.

6.  Si peccaveris, quid ei nocebis ?et si multiplicatæ fuerint iniquitates tuæ, quid facies contra eum ?

7.  Porro si juste egeris, quid donabis ei ?aut quid de manu tua accipiet ?

8.  Homini qui similis tui est, nocebit impietas tua :et filium hominis adjuvabit justitia tua.

9.  Propter multitudinem calumniatorum clamabunt,et ejulabunt propter vim brachii tyrannorum.

10.  Et non dixit : Ubi est Deus qui fecit me,qui dedit carmina in nocte ;

11.  qui docet nos super jumenta terræ,et super volucres cæli erudit nos ?

12.  Ibi clamabunt, et non exaudiet,propter superbiam malorum.

13.  Non ergo frustra audiet Deus,et Omnipotens causas singulorum intuebitur.

14.  Etiam cum dixeris : Non considerat :judicare coram illo, et expecta eum.

15.  Nunc enim non infert furorem suum,nec ulciscitur scelus valde.

Read complete chapter Job 35