Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Job 25:1-6 Vulgata Latina (VULG)

1.  Respondens autem Baldad Suhites, dixit :

2.  Potestas et terror apud eum est,qui facit concordiam in sublimibus suis.

3.  Numquid est numerus militum ejus ?et super quem non surget lumen illius ?

4.  Numquid justificari potest homo comparatus Deo ?aut apparere mundus natus de muliere ?

5.  Ecce luna etiam non splendet,et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus :

6.  quanto magis homo putredo,et filius hominis vermis ?

Read complete chapter Job 25