Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 51:9-15 Vulgata Latina (VULG)

9.  Consurge, consurge, induere fortitudinem,brachium Domini !consurge sicut in diebus antiquis,in generationibus sæculorum.Numquid non tu percussisti superbum,vulnerasti draconem ?

10.  numquid non tu siccasti mare,aquam abyssi vehementis ;qui posuisti profundum maris viam,ut transirent liberati ?

11.  Et nunc qui redempti sunt a Domino, revertentur,et venient in Sion laudantes,et lætitia sempiterna super capita eorum :gaudium et lætitiam tenebunt ;fugiet dolor et gemitus.

12.  Ego, ego ipse consolabor vos.Quis tu, ut timeres ab homine mortali,et a filio hominis qui quasi fœnum ita arescet ?

13.  Et oblitus es Domini, factoris tui,qui tetendit cælos et fundavit terram ;et formidasti jugiter tota diea facie furoris ejus qui te tribulabat,et paraverat ad perdendum.Ubi nunc est furor tribulantis ?

14.  Cito veniet gradiens ad aperiendum ;et non interficiet usque ad internecionem,nec deficiet panis ejus.

15.  Ego autem sum Dominus Deus tuus,qui conturbo mare, et intumescunt fluctus ejus :Dominus exercituum nomen meum.

Read complete chapter Isaiæ 51