Chapters

  1. 1
  2. 2
  3. 3
  4. 4
  5. 5
  6. 6
  7. 7
  8. 8
  9. 9
  10. 10
  11. 11
  12. 12
  13. 13
  14. 14
  15. 15
  16. 16
  17. 17
  18. 18
  19. 19
  20. 20
  21. 21
  22. 22
  23. 23
  24. 24
  25. 25
  26. 26
  27. 27
  28. 28
  29. 29
  30. 30
  31. 31
  32. 32
  33. 33
  34. 34
  35. 35
  36. 36
  37. 37
  38. 38
  39. 39
  40. 40
  41. 41
  42. 42
  43. 43
  44. 44
  45. 45
  46. 46
  47. 47
  48. 48
  49. 49
  50. 50
  51. 51
  52. 52
  53. 53
  54. 54
  55. 55
  56. 56
  57. 57
  58. 58
  59. 59
  60. 60
  61. 61
  62. 62
  63. 63
  64. 64
  65. 65
  66. 66

Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 51 Vulgata Latina (VULG)

1.  Audite me, qui sequimini quod justum est,et quæritis Dominum ;attendite ad petram unde excisi estis,et ad cavernam laci de qua præcisi estis.

2.  Attendite ad Abraham, patrem vestrum,et ad Saram, quæ peperit vos :quia unum vocavi eum,et benedixi ei, et multiplicavi eum.

3.  Consolabitur ergo Dominus Sion,et consolabitur omnes ruinas ejus :et ponet desertum ejus quasi delicias,et solitudinem ejus quasi hortum Domini.Gaudium et lætitia invenietur in ea,gratiarum actio et vox laudis.

4.  Attendite ad me, popule meus,et tribus mea, me audite :quia lex a me exiet,et judicium meum in lucem populorum requiescet.

5.  Prope est justus meus, egressus est salvator meus,et brachia mea populos judicabunt ;me insulæ exspectabunt,et brachium meum sustinebunt.

6.  Levate in cælum oculos vestros,et videte sub terra deorsum :quia cæli sicut fumus liquescent,et terra sicut vestimentum atteretur,et habitatores ejus sicut hæc interibunt :salus autem mea in sempiternum erit,et justitia mea non deficiet.

7.  Audite me, qui scitis justum,populus meus, lex mea in corde eorum :nolite timere opprobrium hominum,et blasphemias eorum ne metuatis :

8.  sicut enim vestimentum, sic comedet eos vermis,et sicut lanam, sic devorabit eos tinea :salus autem mea in sempiternum erit,et justitia mea in generationes generationum.

9.  Consurge, consurge, induere fortitudinem,brachium Domini !consurge sicut in diebus antiquis,in generationibus sæculorum.Numquid non tu percussisti superbum,vulnerasti draconem ?

10.  numquid non tu siccasti mare,aquam abyssi vehementis ;qui posuisti profundum maris viam,ut transirent liberati ?

11.  Et nunc qui redempti sunt a Domino, revertentur,et venient in Sion laudantes,et lætitia sempiterna super capita eorum :gaudium et lætitiam tenebunt ;fugiet dolor et gemitus.

12.  Ego, ego ipse consolabor vos.Quis tu, ut timeres ab homine mortali,et a filio hominis qui quasi fœnum ita arescet ?

13.  Et oblitus es Domini, factoris tui,qui tetendit cælos et fundavit terram ;et formidasti jugiter tota diea facie furoris ejus qui te tribulabat,et paraverat ad perdendum.Ubi nunc est furor tribulantis ?

14.  Cito veniet gradiens ad aperiendum ;et non interficiet usque ad internecionem,nec deficiet panis ejus.

15.  Ego autem sum Dominus Deus tuus,qui conturbo mare, et intumescunt fluctus ejus :Dominus exercituum nomen meum.

16.  Posui verba mea in ore tuo,et in umbra manus meæ protexi te,ut plantes cælos, et fundes terram,et dicas ad Sion : Populus meus es tu.

17.  Elevare, elevare,consurge, Jerusalem,quæ bibisti de manu Dominicalicem iræ ejus ;usque ad fundum calicis soporis bibisti,et potasti usque ad fæces.

18.  Non est qui sustentet eam,ex omnibus filiis quos genuit ;et non est qui apprehendat manum ejus,ex omnibus filiis quos enutrivit.

19.  Duo sunt quæ occurrerunt tibi ;quis contristabitur super te ?Vastitas, et contritio, et fames, et gladius ;quis consolabitur te ?

20.  Filii tui projecti sunt, dormieruntin capite omnium viarumsicut oryx illaqueatus,pleni indignatione Domini,increpatione Dei tui.

21.  Idcirco audi hoc, paupercula,et ebria non a vino.

22.  Hæc dicit dominator tuus Dominus,et Deus tuus, qui pugnabit pro populo suo :Ecce tuli de manu tuacalicem soporis,fundum calicis indignationis meæ :non adjicies ut bibas illum ultra.

23.  Et ponam illum in manu eorum qui te humiliaverunt,et dixerunt animæ tuæ :Incurvare, ut transeamus ;et posuisti ut terram corpus tuum,et quasi viam transeuntibus.