Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 51:6-11 Vulgata Latina (VULG)

6.  Levate in cælum oculos vestros,et videte sub terra deorsum :quia cæli sicut fumus liquescent,et terra sicut vestimentum atteretur,et habitatores ejus sicut hæc interibunt :salus autem mea in sempiternum erit,et justitia mea non deficiet.

7.  Audite me, qui scitis justum,populus meus, lex mea in corde eorum :nolite timere opprobrium hominum,et blasphemias eorum ne metuatis :

8.  sicut enim vestimentum, sic comedet eos vermis,et sicut lanam, sic devorabit eos tinea :salus autem mea in sempiternum erit,et justitia mea in generationes generationum.

9.  Consurge, consurge, induere fortitudinem,brachium Domini !consurge sicut in diebus antiquis,in generationibus sæculorum.Numquid non tu percussisti superbum,vulnerasti draconem ?

10.  numquid non tu siccasti mare,aquam abyssi vehementis ;qui posuisti profundum maris viam,ut transirent liberati ?

11.  Et nunc qui redempti sunt a Domino, revertentur,et venient in Sion laudantes,et lætitia sempiterna super capita eorum :gaudium et lætitiam tenebunt ;fugiet dolor et gemitus.

Read complete chapter Isaiæ 51