Chapters

  1. 1
  2. 2
  3. 3
  4. 4
  5. 5
  6. 6
  7. 7
  8. 8
  9. 9
  10. 10
  11. 11
  12. 12
  13. 13
  14. 14
  15. 15
  16. 16
  17. 17
  18. 18
  19. 19
  20. 20
  21. 21
  22. 22
  23. 23
  24. 24
  25. 25
  26. 26
  27. 27
  28. 28
  29. 29
  30. 30
  31. 31
  32. 32
  33. 33
  34. 34
  35. 35
  36. 36
  37. 37
  38. 38
  39. 39
  40. 40
  41. 41
  42. 42
  43. 43
  44. 44
  45. 45
  46. 46
  47. 47
  48. 48
  49. 49
  50. 50
  51. 51
  52. 52
  53. 53
  54. 54
  55. 55
  56. 56
  57. 57
  58. 58
  59. 59
  60. 60
  61. 61
  62. 62
  63. 63
  64. 64
  65. 65
  66. 66

Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 25 Vulgata Latina (VULG)

1.  Domine, Deus meus es tu ;exaltabo te, et confitebor nomini tuo :quoniam fecisti mirabilia,cogitationes antiquas fideles. Amen.

2.  Quia posuisti civitatem in tumulum,urbem fortem in ruinam, domum alienorum :ut non sit civitas,et in sempiternum non ædificetur.

3.  Super hoc laudabit te populus fortis ;civitas gentium robustarum timebit te :

4.  quia factus es fortitudo pauperi,fortitudo egeno in tribulatione sua,spes a turbine,umbraculum ab æstu ;spiritus enim robustorumquasi turbo impellens parietem.

5.  Sicut æstus in siti,tumultum alienorum humiliabis ;et quasi calore sub nube torrente,propaginem fortium marcescere facies.

6.  Et faciet Dominus exercituumomnibus populis in monte hocconvivium pinguium,convivium vindemiæ,pinguium medullatorum,vindemiæ defæcatæ.

7.  Et præcipitabit in monte istofaciem vinculi colligati super omnes populos,et telam quam orditus est super omnes nationes.

8.  Præcipitabit mortem in sempiternum ;et auferet Dominus Deuslacrimam ab omni facie,et opprobrium populi sui auferetde universa terra :quia Dominus locutus est.

9.  Et dicet in die illa :Ecce Deus noster iste ;exspectavimus eum, et salvabit nos ;iste Dominus, sustinuimus eum :exsultabimus, et lætabimur in salutari ejus.

10.  Quia requiescet manus Dominiin monte isto ;et triturabitur Moab sub eo,sicuti teruntur paleæ in plaustro.

11.  Et extendet manus suas sub eosicut extendit natans ad natandum ;et humiliabit gloriam ejuscum allisione manuum ejus.

12.  Et munimenta sublimium murorum tuorumconcident, et humiliabuntur,et detrahentur in terram usque ad pulverem.