Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 25:1-6 Vulgata Latina (VULG)

1.  Domine, Deus meus es tu ;exaltabo te, et confitebor nomini tuo :quoniam fecisti mirabilia,cogitationes antiquas fideles. Amen.

2.  Quia posuisti civitatem in tumulum,urbem fortem in ruinam, domum alienorum :ut non sit civitas,et in sempiternum non ædificetur.

3.  Super hoc laudabit te populus fortis ;civitas gentium robustarum timebit te :

4.  quia factus es fortitudo pauperi,fortitudo egeno in tribulatione sua,spes a turbine,umbraculum ab æstu ;spiritus enim robustorumquasi turbo impellens parietem.

5.  Sicut æstus in siti,tumultum alienorum humiliabis ;et quasi calore sub nube torrente,propaginem fortium marcescere facies.

6.  Et faciet Dominus exercituumomnibus populis in monte hocconvivium pinguium,convivium vindemiæ,pinguium medullatorum,vindemiæ defæcatæ.

Read complete chapter Isaiæ 25