1. In gutture tuo sit tubaquasi aquila super domum Domini,pro eo quod transgressi sunt fœdus meum,et legem meam prævaricati sunt.
2. Me invocabunt : Deus meus,cognovimus te Israël.
3. Projecit Israël bonum :inimicus persequetur eum.
4. Ipsi regnaverunt, et non ex me ;principes exstiterunt, et non cognovi :argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola,ut interirent.
5. Projectus est vitulus tuus, Samaria ;iratus est furor meus in eos.Usquequo non poterunt emundari ?
6. Quia ex Israël et ipse est :artifex fecit illum, et non est deus ;quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariæ.
7. Quia ventum seminabunt,et turbinem metent :culmus stans non est in eo ;germen non faciet farinam :quod etsi fecerit, alieni comedent eam.
8. Devoratus est Israël ;nunc factus est in nationibus quasi vas immundum.
9. Quia ipsi ascenderunt ad Assur,onager solitarius sibi ;Ephraim munera dederunt amatoribus.
10. Sed et cum mercede conduxerint nationes,nunc congregabo eos,et quiescent paulisper ab onere regis et principum.
11. Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum ;factæ sunt ei aræ in delictum.
12. Scribam ei multiplices leges meas,quæ velut alienæ computatæ sunt.