1. Audite me, qui sequimini quod justum est,et quæritis Dominum ;attendite ad petram unde excisi estis,et ad cavernam laci de qua præcisi estis.
2. Attendite ad Abraham, patrem vestrum,et ad Saram, quæ peperit vos :quia unum vocavi eum,et benedixi ei, et multiplicavi eum.
3. Consolabitur ergo Dominus Sion,et consolabitur omnes ruinas ejus :et ponet desertum ejus quasi delicias,et solitudinem ejus quasi hortum Domini.Gaudium et lætitia invenietur in ea,gratiarum actio et vox laudis.
4. Attendite ad me, popule meus,et tribus mea, me audite :quia lex a me exiet,et judicium meum in lucem populorum requiescet.
5. Prope est justus meus, egressus est salvator meus,et brachia mea populos judicabunt ;me insulæ exspectabunt,et brachium meum sustinebunt.
6. Levate in cælum oculos vestros,et videte sub terra deorsum :quia cæli sicut fumus liquescent,et terra sicut vestimentum atteretur,et habitatores ejus sicut hæc interibunt :salus autem mea in sempiternum erit,et justitia mea non deficiet.
7. Audite me, qui scitis justum,populus meus, lex mea in corde eorum :nolite timere opprobrium hominum,et blasphemias eorum ne metuatis :
8. sicut enim vestimentum, sic comedet eos vermis,et sicut lanam, sic devorabit eos tinea :salus autem mea in sempiternum erit,et justitia mea in generationes generationum.
9. Consurge, consurge, induere fortitudinem,brachium Domini !consurge sicut in diebus antiquis,in generationibus sæculorum.Numquid non tu percussisti superbum,vulnerasti draconem ?
10. numquid non tu siccasti mare,aquam abyssi vehementis ;qui posuisti profundum maris viam,ut transirent liberati ?
11. Et nunc qui redempti sunt a Domino, revertentur,et venient in Sion laudantes,et lætitia sempiterna super capita eorum :gaudium et lætitiam tenebunt ;fugiet dolor et gemitus.