Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Zachariæ 9:10-17 Vulgata Latina (VULG)

10.  Et disperdam quadrigam ex Ephraim,et equum de Jerusalem,et dissipabitur arcus belli :et loquetur pacem gentibus,et potestas ejus a mari usque ad mare,et a fluminibus usque ad fines terræ.

11.  Tu quoque in sanguine testamenti tuiemisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua.

12.  Convertimini ad munitionem, vincti spei :hodie quoque annuntians duplicia reddam tibi.

13.  Quoniam extendi mihi Judam quasi arcum :implevi Ephraim :et suscitabo filios tuos, Sion,super filios tuos, Græcia :et ponam te quasi gladium fortium.

14.  Et Dominus Deus super eos videbitur,et exibit ut fulgur jaculum ejus :et Dominus Deus in tuba canet,et vadet in turbine austri.

15.  Dominus exercituum proteget eos :et devorabunt, et subjicient lapidibus fundæ :et bibentes inebriabuntur quasi a vino,et replebuntur ut phialæ,et quasi cornua altaris.

16.  Et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa,ut gregem populi sui,quia lapides sancti elevabuntur super terram ejus.

17.  Quid enim bonum ejus est,et quid pulchrum ejus,nisi frumentum electorum,et vinum germinans virgines ?

Read complete chapter Zachariæ 9