Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Zachariæ 8:9-15 Vulgata Latina (VULG)

9.  Hæc dicit Dominus exercituum : Confortentur manus vestræ, qui auditis in his diebus sermones istos per os prophetarum, in die qua fundata est domus Domini exercituum, ut templum ædificaretur.

10.  Siquidem ante dies illos merces hominum non erat, nec merces jumentorum erat : neque introëunti, neque exeunti erat pax præ tribulatione : et dimisi omnes homines, unumquemque contra proximum suum.

11.  Nunc autem non juxta dies priores ego faciam reliquiis populi hujus, dicit Dominus exercituum,

12.  sed semen pacis erit : vinea dabit fructum suum, et terra dabit germen suum, et cæli dabunt rorem suum : et possidere faciam reliquias populi hujus universa hæc.

13.  Et erit : sicut eratis maledictio in gentibus, domus Juda et domus Israël, sic salvabo vos, et eritis benedictio. Nolite timere ; confortentur manus vestræ.

14.  Quia hæc dicit Dominus exercituum : Sicut cogitavi ut affligerem vos, cum ad iracundiam provocassent patres vestri me, dicit Dominus,

15.  et non sum misertus : sic conversus cogitavi, in diebus istis, ut benefaciam domui Juda et Jerusalem. Nolite timere.

Read complete chapter Zachariæ 8