Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Zachariæ 6:8-15 Vulgata Latina (VULG)

8.  Et vocavit me, et locutus est ad me, dicens : Ecce qui egrediuntur in terram aquilonis, requiescere fecerunt spiritum meum in terra aquilonis.

9.  Et factum est verbum Domini ad me, dicens :

10.  Sume a transmigratione, ab Holdai, et a Tobia, et ab Idaia : et venies tu in die illa, et intrabis domum Josiæ filii Sophoniæ, qui venerunt de Babylone.

11.  Et sumes aurum et argentum, et facies coronas, et pones in capite Jesu filii Josedec, sacerdotis magni :

12.  et loqueris ad eum, dicens : Hæc ait Dominus exercituum, dicens : Ecce vir, Oriens nomen ejus, et subter eum orietur, et ædificabit templum Domino.

13.  Et ipse exstruet templum Domino : et ipse portabit gloriam, et sedebit, et dominabitur super solio suo : et erit sacerdos super solio suo, et consilium pacis erit inter illos duos.

14.  Et coronæ erunt Helem, et Tobiæ, et Idaiæ, et Hem filio Sophoniæ, memoriale in templo Domini.

15.  Et qui procul sunt, venient, et ædificabunt in templo Domini : et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos. Erit autem hoc, si auditu audieritis vocem Domini Dei vestri.

Read complete chapter Zachariæ 6