Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Zachariæ 10:8-12 Vulgata Latina (VULG)

8.  Sibilabo eis, et congregabo illos,quia redemi eos :et multiplicabo eos sicut ante fuerant multiplicati.

9.  Et seminabo eos in populis,et de longe recordabuntur mei :et vivent cum filiis suis, et revertentur.

10.  Et reducam eos de terra Ægypti,et de Assyriis congregabo eos,et ad terram Galaad et Libani adducam eos,et non invenietur eis locus :

11.  et transibit in maris freto,et percutiet in mari fluctus,et confundentur omnia profunda fluminis :et humiliabitur superbia Assur,et sceptrum Ægypti recedet.

12.  Confortabo eos in Domino,et in nomine ejus ambulabunt, dicit Dominus.

Read complete chapter Zachariæ 10