Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Zachariæ 10:5-11 Vulgata Latina (VULG)

5.  Et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in prælio,et bellabunt, quia Dominus cum eis :et confundentur ascensores equorum.

6.  Et confortabo domum Juda,et domum Joseph salvabo :et convertam eos, quia miserebor eorum :et erunt sicut fuerunt quando non projeceram eos :ego enim Dominus Deus eorum, et exaudiam eos.

7.  Et erunt quasi fortes Ephraim,et lætabitur cor eorum quasi a vino :et filii eorum videbunt, et lætabuntur,et exsultabit cor eorum in Domino.

8.  Sibilabo eis, et congregabo illos,quia redemi eos :et multiplicabo eos sicut ante fuerant multiplicati.

9.  Et seminabo eos in populis,et de longe recordabuntur mei :et vivent cum filiis suis, et revertentur.

10.  Et reducam eos de terra Ægypti,et de Assyriis congregabo eos,et ad terram Galaad et Libani adducam eos,et non invenietur eis locus :

11.  et transibit in maris freto,et percutiet in mari fluctus,et confundentur omnia profunda fluminis :et humiliabitur superbia Assur,et sceptrum Ægypti recedet.

Read complete chapter Zachariæ 10