Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Tobiæ 8:18-24 Vulgata Latina (VULG)

18.  Fecisti enim nobiscum misericordiam tuam, et exclusisti a nobis inimicum persequentem nos.

19.  Misertus es autem duobus unicis. Fac eos, Domine, plenius benedicere te, et sacrificium tibi laudis tuæ et suæ sanitatis offerre, ut cognoscat universitas gentium quia tu es Deus solus in universa terra.

20.  Statimque præcepit servis suis Raguel ut replerent fossam quam fecerant priusquam elucesceret.

21.  Uxori autem suæ dixit ut instrueret convivium, et præpararet omnia quæ in cibos erant iter agentibus necessaria.

22.  Duas quoque pingues vaccas, et quatuor arietes, occidi fecit, et parari epulas omnibus vicinis suis, cunctisque amicis.

23.  Et adjuravit Raguel Tobiam ut duas hebdomadas moraretur apud se.

24.  De omnibus autem quæ possidebat Raguel, dimidiam partem dedit Tobiæ, et fecit scripturam, ut pars dimidia quæ supererat, post obitum eorum Tobiæ dominio deveniret.

Read complete chapter Tobiæ 8