Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Tobiæ 8:10-17 Vulgata Latina (VULG)

10.  Dixit quoque Sara : Miserere nobis Domine, miserere nobis, et consenescamus ambo pariter sani.

11.  Et factum est circa pullorum cantum, accersiri jussit Raguel servos suos, et abierunt cum eo pariter ut foderent sepulchrum.

12.  Dicebat enim : Ne forte simili modo evenerit ei, quo et ceteris illis septem viris qui sunt ingressi ad eam.

13.  Cumque parassent fossam, reversus Raguel ad uxorem suam, dixit ei :

14.  Mitte unam de ancillis tuis, et videat si mortuus est, ut sepeliam eum antequam illucescat dies.

15.  At illa misit unam ex ancillis suis. Quæ ingressa cubiculum, reperit eos salvos et incolumes, secum pariter dormientes.

16.  Et reversa nuntiavit bonum nuntium : et benedixerunt Dominum, Raguel videlicet et Anna uxor ejus,

17.  et dixerunt : Benedicimus te, Domine Deus Israël, quia non contigit quemadmodum putabamus.

Read complete chapter Tobiæ 8