Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Tobiæ 8:1-9 Vulgata Latina (VULG)

1.  Postquam vero cœnaverunt, introduxerunt juvenem ad eam.

2.  Recordatus itaque Tobias sermonum angeli, protulit de cassidili suo partem jecoris, posuitque eam super carbones vivos.

3.  Tunc Raphaël angelus apprehendit dæmonium, et religavit illud in deserto superioris Ægypti.

4.  Tunc hortatus est virginem Tobias, dixitque ei : Sara, exsurge, et deprecemur Deum hodie, et cras, et secundum cras : quia his tribus noctibus Deo jungimur ; tertia autem transacta nocte, in nostro erimus conjugio.

5.  Filii quippe sanctorum sumus, et non possumus ita conjungi sicut gentes quæ ignorant Deum.

6.  Surgentes autem pariter, instanter orabant ambo simul, ut sanitas daretur eis.

7.  Dixitque Tobias : Domine Deus patrum nostrorum, benedicant te cæli et terræ, mareque et fontes, et flumina, et omnes creaturæ tuæ quæ in eis sunt.

8.  Tu fecisti Adam de limo terræ, dedistique ei adjutorium Hevam.

9.  Et nunc Domine, tu scis quia non luxuriæ causa accipio sororem meam conjugem, sed sola posteritatis dilectione, in qua benedicatur nomen tuum in sæcula sæculorum.

Read complete chapter Tobiæ 8