Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Tobiæ 3:9-21 Vulgata Latina (VULG)

9.  Ergo cum pro culpa sua increparet puellam, respondit ei, dicens : Amplius ex te non videamus filium aut filiam super terram, interfectrix virorum tuorum.

10.  Numquid et occidere me vis, sicut jam occidisti septem viros ? Ad hanc vocem perrexit in superius cubiculum domus suæ : et tribus diebus, et tribus noctibus non manducavit, neque bibit :

11.  sed in oratione persistens cum lacrimis deprecabatur Deum, ut ab isto improperio liberaret eam.

12.  Factum est autem die tertia, dum compleret orationem, benedicens Dominum

13.  dixit : Benedictum est nomen tuum, Deus patrum nostrorum : qui cum iratus fueris, misericordiam facies, et in tempore tribulationis peccata dimittis his qui invocant te.

14.  Ad te, Domine, faciem meam converto ; ad te oculos meos dirigo.

15.  Peto, Domine, ut de vinculo improperii hujus absolvas me, aut certe desuper terram eripias me.

16.  Tu scis, Domine, quia numquam concupivi virum, et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia.

17.  Numquam cum ludentibus miscui me, neque cum his qui in levitate ambulant, participem me præbui.

18.  Virum autem cum timore tuo, non cum libidine mea, consensi suscipere.

19.  Et, aut ego indigna fui illis, aut illi forsitan me non fuerunt digni, quia forsitan viro alii conservasti me.

20.  Non est enim in hominis potestate consilium tuum.

21.  Hoc autem pro certo habet omnis qui te colit : quod vita ejus, si in probatione fuerit, coronabitur ; si autem in tribulatione fuerit, liberabitur ; et si in correptione fuerit, ad misericordiam tuam venire licebit.

Read complete chapter Tobiæ 3