Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Tobiæ 14:1-9 Vulgata Latina (VULG)

1.  Et consummati sunt sermones Tobiæ. Et postquam illuminatus est Tobias, vixit annis quadraginta duobus, et vidit filios nepotum suorum.

2.  Completis itaque annis centum duobus, sepultus est honorifice in Ninive.

3.  Quinquaginta namque et sex annorum lumen oculorum amisit, sexagenarius vero recepit.

4.  Reliquum vero vitæ suæ in gaudio fuit, et cum bono profectu timoris Dei perrexit in pace.

5.  In hora autem mortis suæ vocavit ad se Tobiam filium suum, et septem juvenes filios ejus nepotes suos, dixitque eis :

6.  Prope erit interitus Ninive : non enim excidit verbum Domini : et fratres nostri, qui dispersi sunt a terra Israël, revertentur ad eam.

7.  Omnis autem deserta terra ejus replebitur, et domus Dei, quæ in ea incensa est, iterum reædificabitur : ibique revertentur omnes timentes Deum,

8.  et relinquent gentes idola sua, et venient in Jerusalem, et inhabitabunt in ea :

9.  et gaudebunt in ea omnes reges terræ, adorantes regem Israël.

Read complete chapter Tobiæ 14