Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Tobiæ 11:2-12 Vulgata Latina (VULG)

2.  Dixitque angelus : Tobia frater, scis quemadmodum reliquisti patrem tuum.

3.  Si placet itaque tibi, præcedamus, et lento gradu sequantur iter nostrum familiæ, simul cum conjuge tua, et cum animalibus.

4.  Cumque hoc placuisset ut irent, dixit Raphaël ad Tobiam : Tolle tecum ex felle piscis : erit enim necessarium. Tulit itaque Tobias ex felle illo, et abierunt.

5.  Anna autem sedebat secus viam quotidie in supercilio montis, unde respicere poterat de longinquo.

6.  Et dum ex eodem loco specularetur adventum ejus, vidit a longe, et illico agnovit venientem filium suum : currensque nuntiavit viro suo, dicens : Ecce venit filius tuus.

7.  Dixitque Raphaël ad Tobiam : At ubi introieris domum tuam, statim adora Dominum Deum tuum : et gratias agens ei, accede ad patrem tuum, et osculare eum.

8.  Statimque lini super oculos ejus ex felle isto piscis, quod portas tecum : scias enim quoniam mox aperientur oculi ejus, et videbit pater tuus lumen cæli, et in aspectu tuo gaudebit.

9.  Tunc præcucurrit canis, qui simul fuerat in via : et quasi nuntius adveniens, blandimento suæ caudæ gaudebat.

10.  Et consurgens cæcus pater ejus, cœpit offendens pedibus currere : et data manu puero, occurrit obviam filio suo.

11.  Et suscipiens osculatus est eum cum uxore sua, et cœperunt ambo flere præ gaudio.

12.  Cumque adorassent Deum, et gratias egissent, consederunt.

Read complete chapter Tobiæ 11