Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Tobiæ 11:15-21 Vulgata Latina (VULG)

15.  Quam apprehendens Tobias, traxit ab oculis ejus : statimque visum recepit.

16.  Et glorificabant Deum, ipse videlicet et uxor ejus, et omnes qui sciebant eum.

17.  Dicebatque Tobias : Benedico te, Domine Deus Israël, quia tu castigasti me, et tu salvasti me : et ecce ego video Tobiam filium meum.

18.  Ingressa est etiam post septem dies Sara uxor filii ejus et omnis familia sana, et pecora, et cameli, et pecunia multa uxoris ; sed et illa pecunia, quam receperat a Gabelo.

19.  Et narravit parentibus suis omnia beneficia Dei, quæ fecisset circa eum per hominem qui eum duxerat.

20.  Veneruntque Achior et Nabath consobrini Tobiæ gaudentes ad Tobiam, et congratulantes ei de omnibus bonis quæ circa illum ostenderat Deus.

21.  Et per septem dies epulantes, omnes cum gaudio magno gavisi sunt.

Read complete chapter Tobiæ 11