Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Tobiæ 1:13-25 Vulgata Latina (VULG)

13.  Et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo, dedit illi Deus gratiam in conspectu Salmanasar regis,

14.  et dedit illi potestatem quocumque vellet ire, habens libertatem quæcumque facere voluisset.

15.  Pergebat ergo ad omnes qui erant in captivitate, et monita salutis dabat eis.

16.  Cum autem venisset in Rages civitatem Medorum, et ex his quibus honoratus fuerat a rege, habuisset decem talenta argenti :

17.  et cum in multa turba generis sui Gabelum egentem videret, qui erat ex tribu ejus, sub chirographo dedit illi memoratum pondus argenti.

18.  Post multum vero temporis, mortuo Salmanasar rege, cum regnaret Sennacherib filius ejus pro eo, et filios Israël exosos haberet in conspectu suo,

19.  Tobias quotidie pergebat per omnem cognationem suam, et consolabatur eos, dividebatque unicuique, prout poterat, de facultatibus suis :

20.  esurientes alebat, nudisque vestimenta præbebat, et mortuis atque occisis sepulturam sollicitus exhibebat.

21.  Denique cum reversus esset rex Sennacherib, fugiens a Judæa plagam quam circa eum fecerat Deus propter blasphemiam suam, et iratus multos occideret ex filiis Israël, Tobias sepeliebat corpora eorum.

22.  At ubi nuntiatum est regi, jussit eum occidi, et tulit omnem substantiam ejus.

23.  Tobias vero cum filio suo et cum uxore suo fugiens, nudus latuit, quia multi diligebant eum.

24.  Post dies vero quadraginta quinque occiderunt regem filii ipsius,

25.  et reversus est Tobias in domum suam, omnisque facultas ejus restituta est ei.

Read complete chapter Tobiæ 1