Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Tobiæ 1:1-14 Vulgata Latina (VULG)

1.  Tobias ex tribu et civitate Nephthali (quæ est in superioribus Galilææ supra Naasson, post viam quæ ducit ad occidentem, in sinistro habens civitatem Sephet)

2.  cum captus esset in diebus Salmanasar regis Assyriorum, in captivitate tamen positus, viam veritatis non deseruit,

3.  ita ut omnia quæ habere poterat, quotidie concaptivis fratribus, qui erant ex ejus genere, impertiret.

4.  Cumque esset junior omnibus in tribu Nephthali, nihil tamen puerile gessit in opere.

5.  Denique, cum irent omnes ad vitulos aureos quos Jeroboam fecerat rex Israël, hic solus fugiebat consortia omnium.

6.  Sed pergebat in Jerusalem ad templum Domini, et ibi adorabat Dominum Deum Israël, omnia primitiva sua et decimas suas fideliter offerens,

7.  ita ut in tertio anno proselytis et advenis ministraret omnem decimationem.

8.  Hæc et his similia secundum legem Dei puerulus observabat.

9.  Cum vero factus esset vir, accepit uxorem Annam de tribu sua, genuitque ex ea filium, nomen suum imponens ei :

10.  quem ab infantia timere Deum docuit, et abstinere ab omni peccato.

11.  Igitur, cum per captivitatem devenisset cum uxore sua et filio in civitatem Niniven cum omni tribu sua

12.  (cum omnes ederent ex cibis gentilium), iste custodivit animam suam, et numquam contaminatus est in escis eorum.

13.  Et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo, dedit illi Deus gratiam in conspectu Salmanasar regis,

14.  et dedit illi potestatem quocumque vellet ire, habens libertatem quæcumque facere voluisset.

Read complete chapter Tobiæ 1