Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Sophoniae 3:7-16 Vulgata Latina (VULG)

7.  Dixi : Attamen timebis me,suscipies disciplinam ;et non peribit habitaculum ejus,propter omnia in quibus visitavi eam :verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas.

8.  Quapropter exspecta me, dicit Dominus,in die resurrectionis meæ in futurum :quia judicium meum ut congregem gentes,et colligam regna,et effundam super eos indignationem meam,omnem iram furoris mei :in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra.

9.  Quia tunc reddam populis labium electum,ut invocent omnes in nomine Domini,et serviant ei humero uno.

10.  Ultra flumina Æthiopiæ, inde supplices mei ;filii dispersorum meorum deferent munus mihi.

11.  In die illa non confunderis super cunctis adinventionibus tuis,quibus prævaricata es in me,quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbiæ tuæ,et non adjicies exaltari amplius in monte sancto meo.

12.  Et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum :et sperabunt in nomine Domini.

13.  Reliquiæ Israël non facient iniquitatem,nec loquentur mendacium,et non invenietur in ore eorum lingua dolosa,quoniam ipsi pascentur, et accubabunt,et non erit qui exterreat.

14.  Lauda, filia Sion ; jubila, Israël :lætare, et exsulta in omni corde, filia Jerusalem.

15.  Abstulit Dominus judicium tuum ;avertit inimicos tuos.Rex Israël Dominus in medio tui :non timebis malum ultra.

16.  In die illa dicetur Jerusalem :Noli timere ; Sion : Non dissolvantur manus tuæ.

Read complete chapter Sophoniae 3