1. Væ provocatrix, et redempta civitas, columba !
2. non audivit vocem,et non suscepit disciplinam ;in Domino non est confisa,ad Deum suum non appropinquavit.
3. Principes ejus in medio ejus quasi leones rugientes ;judices ejus lupi vespere, non relinquebant in mane.
4. Prophetæ ejus vesani, viri infideles ;sacerdotes ejus polluerunt sanctum,injuste egerunt contra legem.
5. Dominus justus in medio ejus non faciet iniquitatem ;mane, mane judicium suum dabit in lucem, et non abscondetur ;nescivit autem iniquus confusionem.
6. Disperdidi gentes,et dissipati sunt anguli earum ;desertas feci vias eorum,dum non est qui transeat ;desolatæ sunt civitates eorum,non remanente viro, neque ullo habitatore.
7. Dixi : Attamen timebis me,suscipies disciplinam ;et non peribit habitaculum ejus,propter omnia in quibus visitavi eam :verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas.
8. Quapropter exspecta me, dicit Dominus,in die resurrectionis meæ in futurum :quia judicium meum ut congregem gentes,et colligam regna,et effundam super eos indignationem meam,omnem iram furoris mei :in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra.
9. Quia tunc reddam populis labium electum,ut invocent omnes in nomine Domini,et serviant ei humero uno.
10. Ultra flumina Æthiopiæ, inde supplices mei ;filii dispersorum meorum deferent munus mihi.