Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Sophoniae 1:2-14 Vulgata Latina (VULG)

2.  Congregans congregabo omnia a facie terræ, dicit Dominus :

3.  congregans hominem et pecus,congregans volatilia cæli et pisces maris :et ruinæ impiorum erunt,et disperdam homines a facie terræ, dicit Dominus.

4.  Et extendam manum meam super Judamet super omnes habitantes Jerusalem :et disperdam de loco hoc reliquias Baal,et nomina ædituorum cum sacerdotibus ;

5.  et eos qui adorant super tecta militiam cæli,et adorant et jurant in Domino,et jurant in Melchom ;

6.  et qui avertuntur de post tergum Domini,et qui non quæsierunt Dominum,nec investigaverunt eum.

7.  Silete a facie Domini Dei,quia juxta est dies Domini :quia præparavit Dominus hostiam ;sanctificavit vocatos suos.

8.  Et erit : in die hostiæ Domini,visitabo super principes,et super filios regis,et super omnes qui induti sunt veste peregrina ;

9.  et visitabo super omnem qui arroganter ingreditur super limen in die illa,qui complent domum Domini Dei sui iniquitate et dolo.

10.  Et erit in die illa, dicit Dominus,vox clamoris a porta piscium,et ululatus a Secunda,et contritio magna a collibus.

11.  Ululate, habitatores Pilæ :conticuit omnis populus Chanaan,disperierunt omnes involuti argento.

12.  Et erit in tempore illo :scrutabor Jerusalem in lucernis,et visitabo super viros defixos in fæcibus suis,qui dicunt in cordibus suis :Non faciet bene Dominus, et non faciet male.

13.  Et erit fortitudo eorum in direptionem,et domus eorum in desertum :et ædificabunt domos, et non habitabunt ;et plantabunt vineas, et non bibent vinum earum.

14.  Juxta est dies Domini magnus :juxta est, et velox nimis.Vox diei Domini amara :tribulabitur ibi fortis.

Read complete chapter Sophoniae 1