2. Congregans congregabo omnia a facie terræ, dicit Dominus :
3. congregans hominem et pecus,congregans volatilia cæli et pisces maris :et ruinæ impiorum erunt,et disperdam homines a facie terræ, dicit Dominus.
4. Et extendam manum meam super Judamet super omnes habitantes Jerusalem :et disperdam de loco hoc reliquias Baal,et nomina ædituorum cum sacerdotibus ;
5. et eos qui adorant super tecta militiam cæli,et adorant et jurant in Domino,et jurant in Melchom ;
6. et qui avertuntur de post tergum Domini,et qui non quæsierunt Dominum,nec investigaverunt eum.
7. Silete a facie Domini Dei,quia juxta est dies Domini :quia præparavit Dominus hostiam ;sanctificavit vocatos suos.
8. Et erit : in die hostiæ Domini,visitabo super principes,et super filios regis,et super omnes qui induti sunt veste peregrina ;
9. et visitabo super omnem qui arroganter ingreditur super limen in die illa,qui complent domum Domini Dei sui iniquitate et dolo.
10. Et erit in die illa, dicit Dominus,vox clamoris a porta piscium,et ululatus a Secunda,et contritio magna a collibus.
11. Ululate, habitatores Pilæ :conticuit omnis populus Chanaan,disperierunt omnes involuti argento.