Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Sophoniae 1:1-9 Vulgata Latina (VULG)

1.  Verbum Domini quod factum est ad Sophoniam, filium Chusi, filii Godoliæ, filii Amariæ, filii Ezeciæ, in diebus Josiæ, filii Amon, regis Judæ.

2.  Congregans congregabo omnia a facie terræ, dicit Dominus :

3.  congregans hominem et pecus,congregans volatilia cæli et pisces maris :et ruinæ impiorum erunt,et disperdam homines a facie terræ, dicit Dominus.

4.  Et extendam manum meam super Judamet super omnes habitantes Jerusalem :et disperdam de loco hoc reliquias Baal,et nomina ædituorum cum sacerdotibus ;

5.  et eos qui adorant super tecta militiam cæli,et adorant et jurant in Domino,et jurant in Melchom ;

6.  et qui avertuntur de post tergum Domini,et qui non quæsierunt Dominum,nec investigaverunt eum.

7.  Silete a facie Domini Dei,quia juxta est dies Domini :quia præparavit Dominus hostiam ;sanctificavit vocatos suos.

8.  Et erit : in die hostiæ Domini,visitabo super principes,et super filios regis,et super omnes qui induti sunt veste peregrina ;

9.  et visitabo super omnem qui arroganter ingreditur super limen in die illa,qui complent domum Domini Dei sui iniquitate et dolo.

Read complete chapter Sophoniae 1