Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Sapientiæ 8:3-16 Vulgata Latina (VULG)

3.  Generositatem illius glorificat,contubernium habens Dei ;sed et omnium Dominus dilexit illam.

4.  Doctrix enim est disciplinæ Dei,et electrix operum illius.

5.  Et si divitiæ appetuntur in vita,quid sapientia locupletius quæ operatur omnia ?

6.  Si autem sensus operatur,quis horum quæ sunt magis quam illa est artifex ?

7.  Et si justitiam quis diligit,labores hujus magnas habent virtutes :sobrietatem enim et prudentiam docet,et justitiam, et virtutem,quibus utilius nihil est in vita hominibus.

8.  Et si multitudinem scientiæ desiderat quis,scit præterita, et de futuris æstimat ;scit versutias sermonum, et dissolutiones argumentorum ;signa et monstra scit antequam fiant,et eventus temporum et sæculorum.

9.  Proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum,sciens quoniam mecum communicabit de bonis,et erit allocutio cogitationis et tædii mei.

10.  Habebo propter hanc claritatem ad turbas,et honorem apud seniores juvenis ;

11.  et acutus inveniar in judicio,et in conspectu potentium admirabilis ero,et facies principum mirabuntur me :

12.  tacentem me sustinebunt,et loquentem me respicient,et sermocinante me plura, manus ori suo imponent.

13.  Præterea habebo per hanc immortalitatem,et memoriam æternam his qui post me futuri sunt relinquam.

14.  Disponam populos,et nationes mihi erunt subditæ :

15.  timebunt me audientes reges horrendi.In multitudine videbor bonus,et in bello fortis.

16.  Intrans in domum meam, conquiescam cum illa :non enim habet amaritudinem conversatio illius,nec tædium convictus illius,sed lætitiam et gaudium.

Read complete chapter Sapientiæ 8