Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Sapientiæ 8:15-21 Vulgata Latina (VULG)

15.  timebunt me audientes reges horrendi.In multitudine videbor bonus,et in bello fortis.

16.  Intrans in domum meam, conquiescam cum illa :non enim habet amaritudinem conversatio illius,nec tædium convictus illius,sed lætitiam et gaudium.

17.  Hæc cogitans apud meet commemorans in corde meo,quoniam immortalitas est in cognatione sapientiæ,

18.  et in amicitia illius delectatio bona,et in operibus manuum illius honestas sine defectione,et in certamine loquelæ illius sapientia,et præclaritas in communicatione sermonum ipsius :circuibam quærens, ut mihi illam assumerem.

19.  Puer autem eram ingeniosus,et sortitus sum animam bonam.

20.  Et cum essem magis bonus,veni ad corpus incoinquinatum.

21.  Et ut scivi quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det ;et hoc ipsum erat sapientiæ, scire cujus esset hoc donum :adii Dominum, et deprecatus sum illum,et dixi ex totis præcordiis meis :

Read complete chapter Sapientiæ 8