Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Sapientiæ 7:6-10 Vulgata Latina (VULG)

6.  Unus ergo introitus est omnibus ad vitam,et similis exitus.

7.  Propter hoc optavi, et datus est mihi sensus ;et invocavi, et venit in me spiritus sapientiæ :

8.  et præposui illam regnis et sedibus,et divitias nihil esse duxi in comparatione illius.

9.  Nec comparavi illi lapidem pretiosum,quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua,et tamquam lutum æstimabitur argentum in conspectu illius.

10.  Super salutem et speciem dilexi illam,et proposui pro luce habere illam,quoniam inextinguibile est lumen illius.

Read complete chapter Sapientiæ 7