Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Sapientiæ 7:24-30 Vulgata Latina (VULG)

24.  Omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia :attingit autem ubique propter suam munditiam.

25.  Vapor est enim virtutis Dei,et emanatio quædam est claritatis omnipotentis Dei sincera,et ideo nihil inquinatum in eam incurrit :

26.  candor est enim lucis æternæ,et speculum sine macula Dei majestatis,et imago bonitatis illius.

27.  Et cum sit una, omnia potest ;et in se permanens omnia innovat :et per nationes in animas sanctas se transfert ;amicos Dei et prophetas constituit.

28.  Neminem enim diligit Deus,nisi eum qui cum sapientia inhabitat.

29.  Est enim hæc speciosior sole,et super omnem dispositionem stellarum :luci comparata, invenitur prior.

30.  Illi enim succedit nox ;sapientiam autem non vincit malitia.

Read complete chapter Sapientiæ 7