Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Sapientiæ 7:13-22 Vulgata Latina (VULG)

13.  Quam sine fictione didici,et sine invidia communico,et honestatem illius non abscondo.

14.  Infinitus enim thesaurus est hominibus ;quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiæ Dei,propter disciplinæ dona commendati.

15.  Mihi autem dedit Deus dicere ex sententia,et præsumere digna horum quæ mihi dantur :quoniam ipse sapientiæ dux est,et sapientium emendator.

16.  In manu enim illius et nos et sermones nostri,et omnis sapientia, et operum scientia, et disciplina.

17.  Ipse enim dedit mihi horum quæ sunt scientiam veram,ut sciam dispositionem orbis terrarum, et virtutes elementorum,

18.  initium, et consummationem, et medietatem temporum,vicissitudinum permutationes, et commutationes temporum,

19.  anni cursus, et stellarum dispositiones,

20.  naturas animalium, et iras bestiarum,vim ventorum, et cogitationes hominum,differentias virgultorum, et virtutes radicum.

21.  Et quæcumque sunt absconsa et improvisa didici :omnium enim artifex docuit me sapientia.

22.  Est enim in illa spiritus intelligentiæ,sanctus, unicus, multiplex, subtilis,disertus, mobilis, incoinquinatus, certus,suavis, amans bonum, acutus,quem nihil vetat, benefaciens,

Read complete chapter Sapientiæ 7