Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Sapientiæ 6:8-19 Vulgata Latina (VULG)

8.  Non enim subtrahet personam cujusquam Deus,nec verebitur magnitudinem ejus cujusquam,quoniam pusillum et magnum ipse fecit,et æqualiter cura est illi de omnibus.

9.  Fortioribus autem fortior instat cruciatio.

10.  Ad vos ergo, reges, sunt hi sermones mei :ut discatis sapientiam, et non excidatis.

11.  Qui enim custodierint justa juste, justificabuntur ;et qui didicerint ista, invenient quid respondeant.

12.  Concupiscite ergo sermones meos ;diligite illos, et habebitis disciplinam.

13.  Clara est, et quæ numquam marcescit, sapientia :et facile videtur ab his qui diligunt eam,et invenitur ab his qui quærunt illam.

14.  Præoccupat qui se concupiscunt,ut illis se prior ostendat.

15.  Qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit ;assidentem enim illam foribus suis inveniet.

16.  Cogitare ergo de illa sensus est consummatus,et qui vigilaverit propter illam cito securus erit.

17.  Quoniam dignos se ipsa circuit quærens,et in viis ostendit se hilariter,et in omni providentia occurrit illis.

18.  Initium enim illius verissima est disciplinæ concupiscentia.

19.  Cura ergo disciplinæ dilectio est,et dilectio custodia legum illius est ;custoditio autem legum consummatio incorruptionis est ;

Read complete chapter Sapientiæ 6