Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Sapientiæ 6:19-27 Vulgata Latina (VULG)

19.  Cura ergo disciplinæ dilectio est,et dilectio custodia legum illius est ;custoditio autem legum consummatio incorruptionis est ;

20.  incorruptio autem facit esse proximum Deo.

21.  Concupiscentia itaque sapientiæ deducit ad regnum perpetuum.

22.  Si ergo delectamini sedibus et sceptris, o reges populi,diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis :

23.  diligite lumen sapientiæ, omnes qui præestis populis.

24.  Quid est autem sapientia, et quemadmodum facta sit, referam,et non abscondam a vobis sacramenta Dei :sed ab initio nativitatis investigabo,et ponam in lucem scientiam illius,et non præteribo veritatem.

25.  Neque cum invidia tabescente iter habebo,quoniam talis homo non erit particeps sapientiæ.

26.  Multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum,et rex sapiens stabilimentum populi est.

27.  Ergo accipite disciplinam per sermones meos,et proderit vobis.

Read complete chapter Sapientiæ 6