Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Sapientiæ 5:11-24 Vulgata Latina (VULG)

11.  aut tamquam avis quæ transvolat in aëre,cujus nullum invenitur argumentum itineris,sed tantum sonitus alarum verberans levem ventum,et scindens per vim itineris aërem :commotis alis transvolavit,et post hoc nullum signum invenitur itineris illius ;

12.  aut tamquam sagitta emissa in locum destinatum,divisus aër continuo in se reclusus est,ut ignoretur transitus illius :

13.  sic et nos nati continuo desivimus esse ;et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere,in malignitate autem nostra consumpti sumus.

14.  Talia dixerunt in inferno hi qui peccaverunt :

15.  quoniam spes impii tamquam lanugo est quæ a vento tollitur,et tamquam spuma gracilis quæ a procella dispergitur,et tamquam fumus qui a vento diffusus est,et tamquam memoria hospitis unius diei prætereuntis.

16.  Justi autem in perpetuum vivent,et apud Dominum est merces eorum,et cogitatio illorum apud Altissimum.

17.  Ideo accipient regnum decoris,et diadema speciei de manu Domini :quoniam dextera sua teget eos,et brachio sancto suo defendet illos.

18.  Accipiet armaturam zelus illius,et armabit creaturam ad ultionem inimicorum.

19.  Induet pro thorace justitiam,et accipiet pro galea judicium certum ;

20.  sumet scutum inexpugnabile æquitatem.

21.  Acuet autem duram iram in lanceam,et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos.

22.  Ibunt directe emissiones fulgurum,et tamquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur,et ad certum locum insilient.

23.  Et a petrosa ira plenæ mittentur grandines ;excandescet in illos aqua maris,et flumina concurrent duriter.

24.  Contra illos stabit spiritus virtutis,et tamquam turbo venti dividet illos ;et ad eremum perducet omnem terram iniquitas illorum,et malignitas evertet sedes potentium.

Read complete chapter Sapientiæ 5