Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Sapientiæ 5:1-14 Vulgata Latina (VULG)

1.  Tunc stabunt justi in magna constantiaadversus eos qui se angustiaverunt,et qui abstulerunt labores eorum.

2.  Videntes turbabuntur timore horribili,et mirabuntur in subitatione insperatæ salutis ;

3.  dicentes intra se, pœnitentiam agentes,et præ angustia spiritus gementes :Hi sunt quos habuimus aliquando in derisum,et in similitudinem improperii.

4.  Nos insensati, vitam illorum æstimabamus insaniam,et finem illorum sine honore ;

5.  ecce quomodo computati sunt inter filios Dei,et inter sanctos sors illorum est.

6.  Ergo erravimus a via veritatis,et justitiæ lumen non luxit nobis,et sol intelligentiæ non est ortus nobis.

7.  Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis,et ambulavimus vias difficiles :viam autem Domini ignoravimus.

8.  Quid nobis profuit superbia ?aut divitiarum jactantia quid contulit nobis ?

9.  Transierunt omnia illa tamquam umbra,et tamquam nuntius percurrens,

10.  et tamquam navis quæ pertransit fluctuantem aquam,cujus cum præterierit non est vestigium invenire,neque semitam carinæ illius in fluctibus ;

11.  aut tamquam avis quæ transvolat in aëre,cujus nullum invenitur argumentum itineris,sed tantum sonitus alarum verberans levem ventum,et scindens per vim itineris aërem :commotis alis transvolavit,et post hoc nullum signum invenitur itineris illius ;

12.  aut tamquam sagitta emissa in locum destinatum,divisus aër continuo in se reclusus est,ut ignoretur transitus illius :

13.  sic et nos nati continuo desivimus esse ;et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere,in malignitate autem nostra consumpti sumus.

14.  Talia dixerunt in inferno hi qui peccaverunt :

Read complete chapter Sapientiæ 5