Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Sapientiæ 3:9-16 Vulgata Latina (VULG)

9.  Qui confidunt in illo intelligent veritatem,et fideles in dilectione acquiescent illi,quoniam donum et pax est electis ejus.

10.  Impii autem secundum quæ cogitaveruntcorreptionem habebunt :qui neglexerunt justum,et a Domino recesserunt.

11.  Sapientiam enim et disciplinam qui abjicit infelix est :et vacua est spes illorum,et labores sine fructu,et inutilia opera eorum.

12.  Mulieres eorum insensatæ sunt,et nequissimi filii eorum.

13.  Maledicta creatura eorum, quoniam felix est sterilis ;et incoinquinata, quæ nescivit thorum in delicto,habebit fructum in respectione animarum sanctarum ;

14.  et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem,nec cogitavit adversus Deum nequissima :dabitur enim illi fidei donum electum,et sors in templo Dei acceptissima.

15.  Bonorum enim laborum gloriosus est fructus,et quæ non concidat radix sapientiæ.

16.  Filii autem adulterorum in inconsummatione erunt,et ab iniquo thoro semen exterminabitur.

Read complete chapter Sapientiæ 3