Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Sapientiæ 3:13-19 Vulgata Latina (VULG)

13.  Maledicta creatura eorum, quoniam felix est sterilis ;et incoinquinata, quæ nescivit thorum in delicto,habebit fructum in respectione animarum sanctarum ;

14.  et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem,nec cogitavit adversus Deum nequissima :dabitur enim illi fidei donum electum,et sors in templo Dei acceptissima.

15.  Bonorum enim laborum gloriosus est fructus,et quæ non concidat radix sapientiæ.

16.  Filii autem adulterorum in inconsummatione erunt,et ab iniquo thoro semen exterminabitur.

17.  Et si quidem longæ vitæ erunt, in nihilum computabuntur,et sine honore erit novissima senectus illorum :

18.  et si celerius defuncti fuerint, non habebunt spem,nec in die agnitionis allocutionem.

19.  Nationis enim iniquæ diræ sunt consummationes.

Read complete chapter Sapientiæ 3