Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Sapientiæ 2:2-10 Vulgata Latina (VULG)

2.  Quia ex nihilo nati sumus,et post hoc erimus tamquam non fuerimus.Quoniam fumus flatus est in naribus nostris,et sermo scintilla ad commovendum cor nostrum :

3.  qua extincta, cinis erit corpus nostrum,et spiritus diffundetur tamquam mollis aër ;et transibit vita nostra tamquam vestigium nubis,et sicut nebula dissolvetur quæ fugata est a radiis solis,et a calore illius aggravata.

4.  Et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus,et nemo memoriam habebit operum nostrorum.

5.  Umbræ enim transitus est tempus nostrum,et non est reversio finis nostri :quoniam consignata est, et nemo revertitur.

6.  Venite ergo, et fruamur bonis quæ sunt,et utamur creatura tamquam in juventute celeriter.

7.  Vino pretioso et unguentis nos impleamus,et non prætereat nos flos temporis.

8.  Coronemus nos rosis antequam marcescant ;nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra :

9.  nemo nostrum exsors sit luxuriæ nostræ.Ubique relinquamus signa lætitiæ,quoniam hæc est pars nostra, et hæc est sors.

10.  Opprimamus pauperem justum, et non parcamus viduæ,nec veterani revereamur canos multi temporis :

Read complete chapter Sapientiæ 2